I. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum.
II. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
III. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
IV. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
V. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
VI. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.
VII. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur.
VIII. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum.
IX. Beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos, mentientes, propter me.
Gaudete et exsultate, quoniam merces uestra copiosa est in cælis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante uos.
(Mt V, 3-12)
La cigüeña cambia de nido.
Hace 15 años
No hay comentarios:
Publicar un comentario